Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
drum y. agnovit fuisse verum, et legitimum Pontificem. Ejusdem sententiae cum S. Antonino fuit Cajetanus Card. Tract. 2. de Auctoritate Papan et Concilii cap. 11. et Sanderus lib. de Visibili Monarchia. Dixi, meam quoque fuisse sententiam in Pr iore editione Institutionum mearum Historiae Ecclesiasticae, hoc Pisanum concilium fuisse generale, et legitimum. Ex quo intelligitur, me ab hac recessisse. Ad hoc autem me permoverunt ista, quod Urbanus YI. et qui ei successerunt, Boni- facius IX. Innocentius YIT. et ipse etiam Gregorius XII. legitimi fuerunt Pontifices. Vidi namque , atque etiam ostendi, illum metum, quem prae se ferebant Cardinales, qui elegerunt Ro- bertum Gebennensem , quique sibi Clementis YII. nomen assumpserat, esse nonnisi metum, quem ipsi ficte prae se tulerint, ut bonum colorem darent factioni suae, qua Robertum elegerant eum solummodo in finem , ut se ab Urbano YI. liberarent, quem reprehensorem, et castigatorem suorum morum nolebant ferre. Igitur Urbanus VI fuit rite electus, et mansit legitimus Pontifex: unde etiam in contrarium sequitur , Clementem VU. fuisse antipapam, ejusque successorem Petrum de Luna : eos vero, qui Urbano VI. successerunt in Pontificatu Bonifacium IX. Innocentium VII. et Gregorium XTI. fuisse legitimos Pontifices. Et quamvis olim fuerint, qui, decepti a Cardinalibus , ab Urbano VI. recesserint, et se Clementi VII. addixerint, aut saltem in dubium vocaverint, uter eorum habendus esset verus, et legitimus Pontifex; tamen jam modo nemo est, qui non Clementem VII. et Petrum de Luna in alio, quam Antipaparum numero duceret. Igitur A Sec XIII usque ad Sec. XVI. 019