Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

tar etiam ii, qui Urbano VI. successerunt, fue­runt reri, et legitimi Pontifices, ipseque etiam Gregorius XII. quemadmodum ipsi etiam Cardi­nales , a quibus deinde desertus est Gregorius, hunc a se electum, ut talem promulgaverant suis literis etiam ad Rupertum Romanorum Regem datis, quarum testimonium jam productum est.' Ab hoc-iidem deinde Cardinales defecerant, et secessionem fecerant. Huic suae secessioni prae­tenderunt, quod Gregorius in perjurii crimen incurrerit creando novos Cardinales, et non de­ponendo Pontificatum, ad quas conditiones ser­vandas, antequam electus esset Pontifex, sa­cramento per Cardinales fuerit adstrictus. Sub conditione spoponderat utrumque. Abdicatu­rum se Pontificatu spoponderat, si hoc idem Petrus de Luna fecisset. Hanc Petrus de Luna non fecit, nec ullatenus facere voluit. Igitur neque Gregorius obstringebatur ad hanc ab­dicationem faciendam. Altera conditio fuit quoad Cardinalium numerum non augendum, nisi etiam Petrus de Luna suis prioribus Cardinalibus alios addidisset. Hic Cardinales nullos alios sibi crea­vit, sed Gregorius observavit, quosdam e suis Cardinalibus sentire cum Cardinalibus Petri de Luna. Per hanc conditionem obstringebatur Gre­gorius abstinere a creandis novis Cardinalibus, nisi per similem Cardinalium accessionem Petri de Luna factio novas vires sumpsisset. Has vero sumpsit, Gregorii Cardinalibus desciscentibus in adversam partem Petri de Luna. Ergo neque ipse etiam impediebatur, quin citra laesionem suae sponsionis sibi posset novos Cardinales, in qui­bus posset fiduciam collocare, creare. Et quae etiam in hoc fuit Gregorii moderatio! Petiit nam­que 520 Institut. Hist. Eccl. Pars IP7".

Next

/
Thumbnails
Contents