Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

5i8 Institut. Hist. Eccl. Pars IV. tigantium verus esset Pontifex, tamen indubium erat unum e duobus his esse verum. Ambos ve­ro deposuerunt. Summum Pontificem sibi habet Ecclesia a Christo datum unitatis servandae causa. Supra hanc Summi Pontificis auctoritatem seipsos Pisani extulerunt, atque hinc non unitati consu­luerunt , sed duobus de Pontificatu litigantibus, addendo tertium , scissionem in Ecclesia multipli­caverunt, et schisma auxerunt. Apud Raynald. ad a. l4o9- num. 82. Natalis Alexander Sec. XH. Dissertatione 2. huic Pisano concilio nomen, et auctoritatem oe- cumenici concilii asserit, et sententiae, quae ab hoc lata non tantum in Petrum de Luna est, verum etiam in Gregor i um, aequitatem defendit. Joan­nes Gerson in Tractatu de Auferibilitate Pap ce ab Ecclesia Considerat. 20. eos, qui ad convo­cationem Concilii Pisis celebrandi dederant ope­ram, Spiritus sancti inspiratione tractos esse di­xit. Generale , et legitimum fuisse, sensit quo­que Dominicus Jacobatius lib. 5. de Conciliis, Azorius lib. 5. cap. 17. Carranza Tom. 5. Conci­lior. pag. 45g. et ut alios praetermittam, ista mea etiam sententia fuit in Institutionum Hist. Eccles. editione priore. Non satis vero apparere, num Concilium Pisanum fuerit oecumenicum, et le­gitimum, Dominicus Mansi, in Animadversioni­bus in Historiam Ecclesiasticam Natalis docuit: ejus controversam auctoritatem esse, pariter asse­ruit Raynaldus ad a. l4oq. num. 79. Bellarminus lib. l. de Conciliis , et Ecclesia cap. 8. Concili­um Pisanum nec approbatum, nec reprobatum esse dixit. S. Antoninus autem 5. Part. Chronicor. Tít. 22. $. 11. non dubitavit hoc Pisanum conci­lium habere pro conciliabulo, et neque Alexán-' drum

Next

/
Thumbnails
Contents