Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
sules, verum etiam Principum, et Universitaturit legati, et oratores studio unitatis constituendae, quae Cardinalibus in ore erat, ea frequentia, quae jam supra demonstrata est. Hinc vero sequi ne- cesse fuit, ut Gregorius, jam desertus a Cardinalibus etiam : desereretur ab aliis. Itaque perpauci etiam ad ejus concilium convenerunt, etiam postquam iteratis literis conventum ursisset. Attamen Synodus haec pronunciavit, decrevit, definivit, et declaravit (sunt verba ipsius decreti) electionem, et inthronizalionem Urbani VI. Papae , Bonifacii IX. Innocenlii VII. nec non ipsius Gregorii XII. factam fuisse canonice, adeoque exstitisse validam , ipsumque Gregorium esse verum, et indubitatum Papam, et universalis Catholicae Ecclesiae summum Pontificem, contra autem Robert i Gebennensis, Petri de Luna, ac Petri de Candia electionem fuisse nullam, temerariam , illicitam , injustam, atque sacrilege praesumptam , quibus proinde ad Papatum jus nul- sum competierit, nec competat, sed qui Ecclesiam sciderint. Ad schisma abolendum, perficien- damque unitatem via cessionis spontaneae sumpta est etiam hic velut optima. Haec etiam placebat Pisanis in suo concilio: sed ita ut cum res non successisset propter pertinaciam Petri de Luna, iidem sibi sumpserint licentiam judicii exercendi de Summo Pontifice, ejusque exauctorandi. Qui, si egissent, prout oportebat, eo debuissent omnem conatum dirigere, ut manifestis argumentis patefacerent inter duos de Pontificatu litigantes, Gregorium, et Petrum de Luna, uter haberet justum: qua sententia, cum Pisanum concilium creditum fuisset vulgo esse legitimum, et generale , prosterni necesse fuisset partem alteram. Quamvis enim dubium fuisset, uter duorum liA Sec XIII. usque ad Sec. XVI. Si?