Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
/ trus de Luna se negavit facturum , et illum unum, qui in hoc dissenserat a ceteris in deliberatione* sapientiorem dixit, ceteris omnibus fuisse. Istis vero, qui illud deliberatum fecerant, Petrus de Luna Vos, inquit, me vultis scandalizare, lapidem , in quem impingam ponere. Ego autem vos ponam in talem locum, ubi solem non visuri estis fortasse tota vita vestra. Misit tamen legatos ad Pisanum concilium , sed sine auctoritate cessionem ejus nomine faciendi. Hi Pisas venerunt electo jam Alexandro: cum intromissi essent ad Concilium , et Petrum de Luna adhuc nomine Summi Pontificis insignivissent, spreti atque rejecti sunt. Theodoric. Niem lib. 3. cap. 37. Acta Perpi- nianensis Cone, apudRaynald. ad a. l4og.num. 84. Indictum fuisse a Gregorio Papa generale concilium, sed nondum designato et determinato loco, ubi habendum esset, antequam Pisanum concilium indixissent Cardinales, qui a Gregorio desciverant, et cum pseudo - cardinalibus Petri de Luna societatem iniverant, supra demonstratum est. Ubi autem ab his indictum Concilium pisanuin fuisset, Gregorius quoque die lg.Decemb. a. i4o8. civitatem Aus triam, sitam in dioecesi Aquilejensi, determinavit. Tempus ad habendum concilium jam erat prioribus literis praestitutum, videlicet festum Pentecostes proxime subsequen- tis anni. Cum concilium Pisanum indictum fuisset ad diem 25. Martii, in suisque literis Cardinales Gregorium depinxissent velut perjurum, et schisma foventem, et qui idcirco seipsum extorrem a Pontificatu fecerit, quemadmodum jam supra vidimus, suoque exemplo ad defectionem a Gregorio exstimulassent omnes, factum est ut ad Concilium Pisanum convenerint non tantum Praesu5i6 Institut. Hist, Eccl. Pars ll'r\