Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

Adversus lioc Pisanum concilium, quemad-J modum nec ejus celebrationi consentire volue­runt , ita etiam ne staret, tam Gregorius Papa* quam Petrus de Luna laborabant. Iste Perpinia- ni in Aragónia Concilium celebravit, jamque duo­bus fere mensibus ante inchoatum Pisis concilium die I. Febr. In hoc Petro de Luna laudes, et gratiarum actiones primum tributae suntquod totis viribus insudasset in schismate exstirpando; professique sunt omnes, (perpauci praeter Arago- nes erant Episcopi) se se illum agnoscere, et co­lere ut verum , atque legitimum Papam. Jidem tamen etiam eumdem rogarunt, ut cum Pisis de schismatis exstinctione tractandum sit, huic se proclivem praeberet, etiamsi cedendum honore esset. Promisit se omnia facturum Ecclesiae, ejus- que unitatis redintegrandae causa. Omnes, quot­quot erant in concilio , infulis e capite positis, genibusque submissis gratias ei egerunt. ÜNon di­xit autem) quod dicendum erat, se abdicaturum dignitatem , Gregorio hanc abdicante. Nam si Í )arato Gregorio ad abdicandum, idem facere vo- uisset Petrus de Luna, confecta unitas fuisset in Pisano concilio , etiamsi hoc non omnibus dotibus legitimi concilii se se commendavisset. Ille vero voluit, ut Gregorius deponeret dignitatem : ipse au­tem deinde, solus esset, ad quem conflueret omnis Pontificia dignitas, qui etiam deinde in Concilio Constantiensi, cum se Gregorius Pontificatu abdi- casset, tamen nihil minus, quam hoc idem facere ■Voluerit. Delecti sunt deinde sedecim, ex Concilio, qui de modo deliberarent, quem Petrus de Luna servaret in confectione unitatis. E quibus quindecim censuerunt, legatos a Petro de Luna mittendos esse ad Pisanum concilium, instructos plena potestate ad cedendum etiam Pontificia dignitate. Istud vero Pe- Tomulus IK 20 trus A Sec. XIII. usque ad Sec* XVL 3 iS

Next

/
Thumbnails
Contents