Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
5i4 Institut. Ilist. Heel. Pars IV. Petrum, et Angelum per hanc definitivam sententiam privat, abjicit, et praescindit, inhibendo eisdem, zze eorum aliquis pro summo Pontifice gerere se praesumat, Ecclesiamque vacare Romanam. Prohibuerunt sub excommunicationis sententia, nequis eorum alterutri obediat; eos, qui secus fecissent, dicebant, per secularesPotestates esse compescendos. Acta Concilii et apud Raynald. ad a. i4og. pum. 71. Die i5. ejusdem mensis Junii Cardinales, qui quatuor, et viginti erant intrarunt conclave electuri Pontificem. Elegerunt concordibus suffragiis Petrum de Candia Cardinalem, et Archiepi- scopum Mediolanensem. Fuit in Candia natus e pauperrimis parentibus, quos nequidem noverat, derelictusque mendicando vivebat. Fisa ejus bona indole, et docilitate ingenii quidam ipsum ex Ordine Minorum assumpserat, et literas docuerat, suique Ordinis etiam veste indutum secum initabam duxerat, ubi et ad virorum magnorum notitiam venerat, et ad illas dignitates adseenderat. Alexandri V. nomen gessit in suo Pontificatu. Is Concilii omnes sententias, et acta confirmavit, sententias excommunicationis, suspensionis, et interdicti, él cujuscunque nominis alias, durante schismate latas jamque ipsius etiam Urbani VI. velut a Pontificibus dubiis latas, sustulit. Attamen beneficiorum Ecclesiasticorum collationes etiam a Petro de Luua ratas habuit, quae factae essent non animo schismatis fosendi. Indixit demum concilium in annum tertium in loco, tantum adhuc postea determinando, et notifican- do, idque disciplinae Ecclesiasticae instaurandae causa. Ad-