Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XIII usque ad Sec. XFI ou gorii, postquam ab eo defecerunt, et idcirco ab eo percussi anathemate sunt,. alii quam rescissi ab Ecclesia erant; quin et Cardinales esse desierunt, quos Gregorius omni dignitate Cardi- nalitia privaverit, et in quorum locum alios sibi Cardinales creaverit. Finem dicendi Conradus sic fecit, ut diceret, plura adhuc posse dici, adversus hoc Pisanum concilium, sed quae brevitatis causa praetermittat. Ego vero ex iis etiam, quae dixit, compendium feci, nisi quod nonnullas etiam meas observationes addiderim. Argumenta Conradi contra Cardinales, et ab iis convocatum Pisanum Concilium, sumpserat sibi dissolvenda Petrus Ancaranus Jurisconsultus Bononiensis. Cujus vero firmitatis potuerit esse haec argumentorum Conradi solutio ab Ancarano, potest conjectura fieri ex ipsis ejus argumentis rite perpensis. Erat, quidquid attulit, nonnisi illud , quod Cardinales attulerant in suis literis adversus Gregorium, cur et ipsi discesserint ab ejus obedientia, et alios ad hanc Gregorio denegandam hortati sint, quas hac de causa quaqua- versuin miseranti et tamem causam Ancaranus obtinuit, cum Cardinales in hac simul judices, et testes essent: cumque jam statim a principio concilii decretum esset, quemadmodum supra demonstratum est, omnes in Concilio posse esse etiam testes, non solum judices, horumque omnium testimonia futura fide digna. Conradus autem, et ceteri legali a Rege Ruperto missi, ne responso quidem exspectato ad ea, quas sunt disputata ab eodemConrado, discesserunt, nomine Regis interposita appellatione a dictis olim Cardinalibus, anticardinalibus, conventiculo, atque conciliabulo per eos convocato, vel in posterum con-