Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
convocando ad futurum concilium rite, et canonice convocandum, nec non denunciando, ne quid attentaretur, pendente liac provocatione adversus Regem Rupertum, et quoscumque alios, huic provocationi adhaerentes» Nam Rupertum, qui ut Rex Romanorum praecipuus sit defensor, et advocatus sanctae Ecclesiae Dei suscepturum horum omnium defensionem, et patrocinium. Cum hoc Concilium non pro legitimo concilio, nec Cardinales pro veris Cardinalibus Rupertus habuerit, ut ostendunt verba, quibus usi ejus Oratores in appellatione sunt, nec suae dignitatis judicavit esse cum his ad aliquam disceptationem descendere. Idcirco relicto scripto , eadem illa continente , quae erant, exposita verbis, cumque sigillo Regis ei appenso, protinus ejus Oratores discesserunt. Apud Raynald. ad a. l4og. num. 10. et seqq. 512 Institut. Hist. Bed. Pars IV. §■ 38. Continuatur Pisanum Concilium. Petro de Luna, et Gregorio XII. abrogatur Pontificatus. Alexander V. eligitur Pontifex. Concilium Per- pinianense, et Aquilejense. Pisanum fuerit ne generale, et legitimum concilium. Cardinales , Synodi auctores, et praesides, post Oratorum Ruperti discessum in negotio suo processerunt, nihil pensi habentes omnia, quae adversum ipsos, et Synodum erant dicta ab iisdem Oratoribus. Neque hoc sperandum erat ab ipsis, qui nequidem Gregorio Papae, quamvis id esset petitum etiam a Ruperto Rege Romanorum, cedere voluerunt, ut alius locus sumeretur conci-