Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
Oriente. Per inulta sejam diffuderunt monasteria in Palaestina et Syria. Id, quod hinc licet advertere. Nam cum deliberassent in Comitiis sui Ordinis a. 1291. quemadmodum est scriptum a Guil- lelmo de Sanuvico Eremita montis Carmeli in Chronico, liceretne sibi Terram sanctam deserere, Carmelitae 1237. fuerint in hoc Ordinis sui conventu. Ipsi Carmelitae sui Instituti originem non dubitarunt referre ad Eliam Prophetam, nec non ad primaevum Ecclesiae tempus sub ipsis Apostolis, hoc jam tempore ponentes fuisse quosdam e primis Christi fidelibus, qui ad imitationem Eliae in eo CaVmeli loco, in quo ille olim adscenden- tem nebulam Deiparae Virginis typo insignem conspexerat, eidem virgini Sacellum construxerint , quo hi quotidie convenerint ad eamdem Virginem sanctissimam piis precationibus et laudibus Colendam. Ad hanc persvasionem pervenerint ex illo veteri, et ruina collapso monasterio, quod instauratum iterum Bertoldus incolere coepit cum suis sociis. Hinc autem solum sequitur, fuisse jam aliquod monasterium, postquam monasticum institutum vigere coepit, non vero jam sub Apostolis, vel ad honorandam Virginis Deiparae memoriam , vel adhuc vitam degenti in hoc mundo fuisse aedificatum Sacellum. S. Hieronymus sum- , ma accuratione scripsit de sacris Palaestinae locis, quae S. Paula venerationis causa inviserit, in Vita ejusdem Paulae. Paulane emisisset hunc a primis Christianis jam in veneratione habitum locum adire, et Hieronymus memorare? Iidem Carmelitae se consveverunt appellare Fratres S. Alarias de Monte Carmelo. At vero Honorii III. Papae diploma, quo confirmavit Regulam pro Car- melitis hanc habet Inscriptionem: Priori , et Fratribus Eremitis de Monte Carmelo. Nondum igitur A Sec. XIII usque ad Sec. XVI. 5 i