Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
4 Instit. Hist. ,Eccl. Pars TV. dam , qui familiaritate erat junctus Duci Bavarian, muliorumque aliorum nobilium sangvine se se foedavisset. Philippus quoque cognomento Augustus Rex Galliae contendebat ad Imperatoris dignitatem. Nihilominus sublato Philippo Sveviae Duce consentientibus Germanis Ottoni confirmata est dignitas, qui Imperator etiam Romanorum a Romano Pontifice coronatus est, quartus eorum, qui Ottonis nomen gesserant. Cum vero Otto non tantum ea non restituisset, quae ad patrimonium pertinebant S. Petri, occupata autem erant ab Imperatoribus, qui antecesserant, adversus jnrisjurandi religionem, quo se obstrinxerat, dum coronaretur, verum etiam alias invasisset terras ejusdem Patrimonii, eo nomine, quod antiquitus finibus continerentur Romani Imperii; quod occupandi causa si justa haberetur, quid esset in mundo, quod alicujus proprium dici posset ? Pontifex quoque, postquam nihil profecisset monitionibus, gladium in eumdem Otto- nem distrinxit excommunicationis. Quo tamen Otto factus obstinatior cum Philippo Galliae Regi bellum intulisset , ab hoc victus est apud Bovilium in Gallia Belgica, nec se recolligere deinceps potuit, desertus etiam a Germanis. Qui indebita appetit, ait S. Leo M. in Epist. ad Ana- tolium, amittit etiam propria. Post hunc casum, qui ei a. I2i4 accidit, vixit tamen adhuc annis quatuor sed in solitudine, et contabescens. Fridericus II. H enrici VI. filius ei in Germania , ac postea etiam ip Imperatoris dignitate successit: cujus Imperium adhuc multo turbulentius fuit per dissidia cum Romano Pontifice. De quibus- paulo post narratio succedet. Ri~ gordus in Vita Philippi Augusti. Chronicon Fasste