Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
sas Novas, et ipse Innocentius III. in plurib. JEpist. suis. Joannes, cujus paulo ante facta mentio est, Anglise Rex, hoc nomine tertius fuit Henrici II. filius, frater Richardi , qui Henrico in regno successerat: sed quo mortuo absque filio Joannes regnum occupavit, quod ad Arturum spectasset, si lex successionis fuisset observata: siquidem Ar- turns fuerit filius Godofredi qui Henrici erat filius secundo loco natus, atque Joannes Godofre- do minor fuerit natu. Arturus armis sibi conatus est asserere Regiam dignitatem. Sed captus in praelio, et in carcerem conjectus, paulo post evanuit, modo omnibus fere ignorato, ait Matthaeus Parisius. Rigordus vero in Vita Philippi absque ullis ambagibus dicit, Arturum occisum esse ab Joanne Rege. Joannis hujus , cui cognomen fuit Senza terra (Sine terra) non fuit prosperum regimen. Post Humberti, qui S. Thomae successerat in Archiepiscopatu Cantuariensi , mortem, Monachorum Ecclesiae Cathedralis Cantuariensis pars noctu, et clandestino elegerat Relandum Subpriorem ejusdem monasterii .Cantuariensis. In multis locis erant Ecclesiis Cathedral ibus copulata monasteria, in quibus ipsi etiam Episcopi harum Ecclesiarum habitarent, quique Monachis uterentur in suum adjutorium in Ecclesiae functionibus. Ita se res habebat etiam Cantuariae. S. Thomas Martyr factus Archiepiscopus ipsum etiam habitum, et vestitum induit monasticum, tametsi hoc alii omnes non fecerint Archiepi- scopi nec Cantuariae, nisi jam alioquin essent Monachi. Augustinus Abbas cum quadraginta monachis a S. Gregorio M. in Angliám missus, ut Anglis Evangelium praedicaret, factus Episcopus A See. XIII. usque ad XVI. 5