Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

atque in hac ipsa causa S. Avitus Episcopus Vi­ennensis in Gallia) nos esse terrenis potestatibus, jubet Arbiter cceli, ita non facile datur intelligi, ‘ qua vel ratione, vel lege ab inferioi'e eminentior judicetur. Plenius haec res jam narrata est supra. Part. II. i5. Hi autem Cardinales, ne judicio quidem adhuc aliquo facto de Gregorio Papa non tantum licentiam sibi sumpserunt excutiendae er­ga eum obedientiae, tam suae, quam aliorum omnium , verum etiam ausi sunt perjurii, et schismatis, cujus fautor sit, nomine, Gregorio Pontificatum abrogare, aliumque in ejus locum ponere, quemadmodum adhuc sequetur. Cardinales, qui ex obedientia Gregorii erant, sed hanc excusserant, habebant Cardinales Petri de Luna pro schismaticis, utpote qui neque Pe­trum de Luna pro alio quam antipapa haberent. Hi igitur schismatici Cardinales veri Cardinales non fuerunt, imo ne homines quidem de Eccle­sia, ab hac rescissi per schisma Itaque Conra- dus , Orator Ruperti, iterum quaerebat, quomo­do nihilominus Cardinales ex obedientia Grego­rii cum iis, qui Petri de Luna, pseudo-cardi­nales , et schismatici erant coalescere in unum collegium potuerint quasi verorum Cardinalium? quis hos Cardinales fecerit, cum nulli antea fue­rint? quomodo sibi schismaticos copulare potue­rint, nequidem schismate absolutos, quos si vel absolvere voluissent, illi se ipsis numquam adjun­xissent, siquidem se schismaticos recognovissent, atque eo ipso nec veros Cardinales, aequo jure cum his, cum quibus in unum collegium coive­runt, gaudentes. Perbene vero utriusque partis Cardinales coire in unum collegium poterant. Neque enim etiam Cardinales ex obedientia Gre­go­5io Institut. Hist. Ec des. Pars. IH.

Next

/
Thumbnails
Contents