Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
mus Pontifex plenitudinem potestatis, atque hanc ab ipso Christo. Quae plenitudo illo pacto non maneret, nec ille Pontificatus perstaret, quem Christus in Petro instituit, plenitudinem habentem potestatis. Adversus Pisanum Concilium, a Cardinalibus convocatum, objecerat quoque Conradus, hanc convocationem eos facere non potuisse, quia supra convocandos nullam habuerint, et habeant auctoritatem, sed neque, supra concilium nec tantum non ordinariam, sed neque delegatam. Id, quod verissime ab eo dictum est. Sunt enim Cardinales nonnisi negotiorum administri Pomani Pontificis, qui ultra id nihil possint, quam quod eis a Pontifice commissum, atque datum est: nec eorum dignitas jus aliquod divinas institutionis habet, qui neque fuerint ab initio Ecclesiae, atque etiam vacante Sede Summi Pontificis sic sint circumscripti per Pontifices, in ipso etiam modo eligendi successorem Pontificem, nedum in aliis omnibus rebus , ut totum inane, atque irritum sit, quidquid contra attentent. Numquam autem ullus Pontifex dedit Cardinalibus potestatem judicii exercendi de homano Pontifice, nec convocandi concilii, etiamsi ut ipsi hujus Pisani concilii convocationem sub hoc praetextu fecerunt, si quid dubium exortum esset de Pontifice. Symmachus Papa accusatus fuit de adulterio: Laurentius, ejusque factio obtinuit a Theodorico Pege Italiae convocationem synodi eum in finem, ut Symmacho damnato, et deposito ex Pontificatu ipse obtineret Pontificiam dignitatem Convenerunt Episcopi mandato Regio adacti, sed judicium tamen de Symmacho agere ausi non sunt. Quia sicut subditos, (scribebat eodem tempore, A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 309