Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
ne eligi alter Pontifex? At vero ipsi etiam Cardinales Gregorium concordibus suffragiis a se electum velut certum, et indubitatum Pontificem suis literis, atque nunciis declaraverant, et publicaverant. Et quamvis etiam in perjurii crimen lapsus fuisset, plures supra eum numerum qui fuit, creando Cardinales, et non abdicando Pontificatum, in quo neutro fuisse perjurium, jam supra demonstratum est, tamen per hoc crimen non excidisset e Pontificatu sicut neque Petrus, ipsum Christum cum perjurio abnegando, perdidit Pontificatum, quem ei Christus spoponderat dicendo : Tu es Petrus, et super hatte Petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum. Matth. 16. v. 18. Quid, quod Cardinales neque possint ullis conditionibus obstringere Pontificem futurum? Id, quod jam supra cum dixissem, promisi me etiam declaraturum. Nam cum hoc tentassent Cardinales post mortem Clementis VI. facere, Innocentius YI. qui deinde electus fuit ab ipsis Pontifex, non tantum sua Constitutione, quam edidit, omnes leges, quas ei praescribere, et quibus adstrictum esse voluerunt, in irritum misit; verum etiam statuit, et decrevit in omne etiam futurum tempus, nihil virium habiturum quantumcumque Pontificem quem electuri essent, conditionibus, atque legi— bus obstrinxissent. Supra Part, hujus IV. $. 26. Sed et in Concilio Constantiensi non multo post videbimus, quod cum hoc nihilominus iterum, nec tantum Cardinales, sed ipsum etiam concilium attentasset, et jam laboratum esset de conditionibus, quibus se deberet obstringere Pontifex, quem electuri erant, (fuit autem is Martinus V.) tamen ab hoc coepto suo destiterit dicens, Pontificem conditionibus obstringi non posse. Habet Sum5o8 Institut. Hist. jEccl. Pat's IV.