Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

5o4 Institut. Hist. Eccl. Pars IV. concilium jam prius indictum. Hoc Conradus Orator Regis Romanorum Ruperti ex ipSorum Cardinalium literis ostendit , in quibus die 26. Julii Liburni datis hoc erat ab iis scriptum: De­liberavimus invicem convocare concilium genera­le ex utraque parte eisdem , loco , et tempore, cui rei, atque nostri propositi intimationem de­terminato loco , ubi optandissima congregatio hu­jusmodi fieri debeat, et oratorem nostrum prae­cipuum mittemus in brevi. Quae verba istarum literarum cum Conradus, Orator Ruperti, pro­dixisset, Ex quibus , literis, ait, et verbis pa­tet , quad vigesima sexta Julii, quae fuit plus- ejuam per mensem , post preetensam datam lite­rarum convocationis sui' praetensi concilii, ipsi deliberaverant convocare concilium: hoc est, plus quam mensis erat a die 26. Julii, quam li­teris apposuerant, quibus indixerant Concilium. Sed nondum convocabant, quia nondum erat de­terminatus locus , ubi ista congregatio fieri debe­ret. Igitur datarum literarum sui preetensi con­cilii nondum erant concordes de loco. Igitur data est anticipata , et hoc in fraudem domini Grego- rii. - - - Quidam etiam Abbas ambasiator (idem intelligitur, qui legatus) dictorum dominorum olim Cardinalium retulit, quod per duos menses dispu­tarunt de loco, in quo indiceretur concilium, et de hoc etiam habetur evidens , magnumque testi­monium eorum, qui adheerent ipsis dominis olim Cardinalibus , dicentium, quod per totum men­sem Augusti primo fuit concordatum de loco Pi­sarum cum Florentinis. Quod etiam patet ex hoc, quia nuncius, qui deferebat literas concilii Car­dinalium , habuit literas credentioe olim domino­rum Cardinalium sub data primi Septembris. - — Videtur igitur manifestum, quod datam praedi­ctam

Next

/
Thumbnails
Contents