Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
ctam callide anticipaverunt, volentes Gregorium, et ejus Concilium praevenire. Quin multis etiam testibus idem Conradus , Orator Ruperti, probavit de concilio, quod a Cardinalibus fuit indictum, ne- quidem aliquid auditum fuisse antequam concilium Gregorius indixisset. Quid igitur? nempe ab hoc concilio sibi male metuentes , aliud concilium ipsi subdole indixerant diem etiam falsam, qua hoc indixerint, literis apponentes ad frustrandum concilium Gregorii. Ipsi, sicut auctores fuerunt schismatis, ita hoc aliis, atque aliis factionibus producere studebant, ne ipsorum nequitiae patescerent, et meritas poenas darent. Apud Raynald. ad a. i4og. num. 26. Similem agendi versutiam idem Conradus objecit Cardinalibus ex aliis eorum literis, universis Christi fidelibus inscriptis, diemque habentibus , quo datae sint, primam Julii Liburno : quibus significabant, se omnem, quantum in ipsis fuerit, obedientiam, juxta juris exigentiam (sunt verba ipsius epistolae) a Gregorio abstraxisse , 1et ad idem laciendum Christi fideles adhortantes, Requirimus, ajebant, et monemus, quatenus ab ipsa Gregorii obedientia penitus , et omnino desistatis , et recedatis. In his enim literis dixerant, diem fuisse undecimam Maji, qua se abstraxerint ab obedientia Gregorii: quod vero non ita se habuisse, rursus ex ipsorum literis ad Ruper- tum Romanorum Regem datis die subsequente duodecima Maji probavit Conradus. In his eniin sic esse ab ipsis scriptum: Nec nostrae mentis est a fide erga prcedictum dominum nostrum -(Gregorium) dummodo modis, hactenus per eum retentis, succisis, ipsum ad id, quod tenetur, efi- fectualiter adimplere dispositum videamus, moA Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 3o5