Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 297 ventus Gallici Carolus YI. Rex Galliae per paten­tes literas promulgavit die 18. Febr. a. i4o7. de- claravitque, Si his modis, qui dicti sunt, non. successisset concordia, se hanc per legatos suos iis conditionibus, quas his ipse praescripturus es­set , perfecturum. Itaque Gallia sibi arrogavit non tantum magisterium , et auctoritatem prae­scribendi , qua ratione negotium instituendum esset concordiae, verum etiam hujus, si illa ra­tione a se praescripta non successisset, per seipsam peragendae, et perficiendae, hoc est, ut mihi vi­detur, dandi Pontificem Universae Ecclesiae eum, quem illa ponendum censuisset. Si Gallia egisset circumspectius, et electo jam Urbano VI. jamque- in quartum mensem Pontificatum pacifice geren­te , non suscepisset Robertum Gebennensem, in quem »tam prona fuit, quia Gallus erat, quem obtruserant Cardinales seditiosi et rebelles adver­sus Urbanum: schisma quod perversissime Cardi­nales illi conflaverant, viribus invalescere non potuisset, statimque in ortu oppressum facile fuisset. Exstant literae Caroli VI. Regis' Galliae apud Theodoricum Niemum Tract. 6. cap. i4. quas exhibet etiam Raynaldus ad a. l4o8. num. 20. quibus docet, annum et plus se frustra consum­psisse , in Petro de Luna et Gregoifio, ut eos in­ducerent ad abdicandum se Pontificatu, nec ta­men quidquam profecisse, illis semper se excu­santibus , quo minus locum in Orbe toto inveni­re valuerint, ubi sua vota, suaque juramenta adimplerent: proinde de cetero his non esse obe- diendum: nam esse ambos obstinatos, et dura sententia obfirinatos contra pacem Ecclesiae. Idem R.ex etiam Cardinales, qui in parte Gregorii erant I

Next

/
Thumbnails
Contents