Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

erant, hortatus est, ut dimisso eodem Gregorio cum Cardinalibus Petri de Luna, se se conjun­gerent, in unumque locum convenirent ad unum certum Pontificem dandum Ecclesiae. Cum idem Rex Galliae Petro de Luna denunciasset, nisi ad diem fruem ipse ei defixerat, diem Christo ad- scendenti in caelum dicatum ejusdem anni i4o8. sponte se Pontificatu abdicasset ad schisma tol­lendum Galliam ei ultra non parituram, Rex etiam Bucicaldo, cujus jam facta mentio est, et Genuensibus praefectus erat, mandatum dederat de Petro de Luna comprehendendo. Quam vero is sui comprehensionem antevertit fugiendo in Cataloniam, sub protectionem Regis Ai'agoniae. Hic anathema vibravit in R.egem Galliae, et omnes a quibus desertus esset, suumque edictum de hoc misit Parisios: ubi vez’o hoc publice la­ceratum, et combustum est: ii quoque, per quos fiiit allatum, induti dalmaticis lineis cum infulis chartaceis in capite, in quibus insignia Petri de Luna erant depicta inverse, postquam circum­vecti fuissent per urbem in curru, quo fimus , evehebatur , ac deinde in pegmate ante fores cu- jusdam Ecclesiae constituti fuissent, ut plebi es­sent spectaculo, et ludibrio , missi sunt in car­cerem. Universitas vero Parisiensis Conclusiones sex publice proposuit, hisque asseruit, Petrum de Luna esse haereticum, schismaticum, et per­turbatorem pacis Ecclesiae: huic non esse obe- diendum, et nequidem Papam esse dicendum, atque in schismatis crimen hunc etiam delapsu­rum , qui hoc ei nomen dignitatis tribueret, il- ludque ipsius edictum esse iniquum , seditiosum, dolosum, et quo ipsa etiam Majestas Regia lae­sa sit; denique contra fautores, et receptores Petri ejusque literarum perinde procedendum es­se, 2(j8 Institut. Hist. Eccl. Pars IE.

Next

/
Thumbnails
Contents