Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

obtinere ab eo non potuisset, in carcere ultra annum tenuerit, quin minis etiam, atque terro­ribus ignis ad hoc adigere voluerit. Tom. 22 .de Schism, pug. 125. et inter accusationum Capita quae producta sunt contra Petrum de Luna in Syn. Constant. Sess. 10. §. 36. Quid Carolus VI. Rex Gallice ulterius ad aba~ lendum schisma egerit, et quomodo Petrum de Luna habuerit. Antequam actum de illo congressu, atque colloquio Savonensi esset, Parisiis die 1. Novemb. a. i4o6. institutus est conventus, cui Regii Prin­cipes , et sexaginta quatuor Praesules interfue­runt , constitutumque est, ut colloquium inter Pontifices omnino fieret; si autem id ab illis im­petrari non posset, uterque suo in loco abdicatio­nem faceret, atque de hac a se facta testimonium daret, idque, sicut reipsa erat, judicatum est multo etiam expeditius. Quod si colloquium in­ter eos institutum esset, nec tamen abdicationem perfecissent, tunc eum, qui in cessionem non consensit, devitandum esse, ut schismaticum, Ecclesia extorrem , nullaque dignum obedientia, per quem solum steterit > quo minus pax reddi­ta fuerit Ecclesiae. Postea autem Cardinales utri- usque partis convenire debere in eumdem locum ad Pontificem eligendum. Quodsi ne tum quidem fieret sufficiens concordia, ab Rege Galliae peti­tum est, ut hanc ipse Rex perficeret, cum ea parte Cardinalium, quae non adhaereret Pontifici abdicationem facere renuenti. Hoc statutum Con­ven­2t)6 Institut. Hist. Ecet. Pars IV.

Next

/
Thumbnails
Contents