Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 29 Tertius Ordo circa eumdem a. 1120. enatus est Humiliatorum. Quosdam e Longobardia, quia a se aversos viderat, Henricus V. Imperator abduxerat in Germaniam, neque enim omnia illius acta ejusmodi erant, quae grata cunctis possent esse. Ibi in captivitate diutius detenti, inque miseriis vestem assumpserunt cinerei coloris, pietatisque operibus se se addixerunt. Quamobrem liberi dimissi ab Henrico sunt, cumque reversi in Longobardiam essent, eamdem vivendi rationem inter se consociati continuarunt, prius absque ulla sibi peculiari regula, quam vero postea S. Bernardus Claraevallensis iis tradidit, Innocen- tiusque III. approbavit, et quae sicut Cistercien- sium , e quibus etiam S. Bernardus fuit, ita et Humiliatorum sumpta a S. Benedicto fuit. Munus etiam Evangelii praedicandi exercuerunt, sibique liabuerunt concessum ab eodem Pontifice, non tamen absque Praesulum consensu, in quorum dioecesibus hoc faciebant, tamque Albigensibus tesliraonio Jacobi de Vitriaco Histor. Occidental. Cap. 28. formidabiles erant, qui eo tempore grassabantur , ut disputando ab his victi cum fuissent saepius; pudore confusi non sint ausi vel se his ostendere. Desciverunt autem postea ab suo instituto vivendi, quos cum S. Carolus Borromaeus revocare ad regulam , quam professi erant, voluisset , iique tam obstinati in sua licentia fuissent, ut aliqui ex ipsis eumdem Carolum, virum sanctissimum, conati essent perimere sclopo in eum exploso, Pius V. Rom. Pont, totum hunc ordinem sustulit. Jacob, de Vitriaco Histor. Occidental. Cap 28. Philip. Bergomens, in Supplemento ad a. 1189. Cii'-