Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
regnum Hungáriáé , non ipsi, voluisset assertum, et in partes Petri de Luna ipse et Wenceslaus transierunt^ Itaque tali patrocinio tolPrincipum fultus idem Petrus nihil dubitabat se Pontificatum retenturum, si ad congressum res deducta fuisset. Sed technae non habuerunt successum. Boii ifacius respondit legatis Petri: Renunciet ipse, si vult, et qui se obligavit , et non habet quid perdere. Nos scimus, qui potestatem a Deo habemus , et nolumus renunciare. Sic respondisse BonifaCium, scribit Auctor Apologise, quae exstat Tom. 24. de Schism, pag. i44. pro Petro de Luna: quae proinde suspecta esse possunt. Revera autem cum multi jam Antipapae fuissent, ma- gn asque factiones fecissent, statimque hoium primus Novatianus, non tantum omnes Occiden- . tis Ecclesias, sed totum Orientem etiam turbas- set, factiosisque suis epistolis, et legationibus induxisset ubique quam plurimos ad dubitandum de Cornelio , cujus antipapa erat, essetne verus, et legitimus Pontifex, numquam tamen hac via itum est ad extingvendum schisma, ut a Pontifice, cujus impetebatur Pontificatus, perteretur, ut munere suo cederet ita, ut aut suo antipapae, aut novae electioni locum daret. Sed inquisitum fuit, quemadmodum factum est a S. Cypriano, dum Africa universa titubaret in Novatiani schismate , quomodo se amborum electio habuisset, atque expensum, cujus bona causa, cujus mala esset. Supra Part. I. harum Institution.pag. 179. ' Sic in schismate inter Damasum, et Ursicinum, inter Bonifacium et Eulalium, inter Symmachum, et Laurentium, in omnibusque schismatum casibus aliis actum fuit* Anne Summus Pontifex, quia repertus est , qui insurgeret adversus ejus Pontificatum, debebit hunc dimittere in gratiam sui 286 Institut. Hist. Eccl. Pars IV.