Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

sui adversarii, qui scissionem fecit, huicque ce­dere suam potestatem, et dignitatem, ut ita re­deat unitas se praebendo ad id, quod summo scelere, atque nequitia quaesivit ejus adversarius? Praeclare enim vero ageretur, si lis existeret in­ter duos de haereditate, et ad hanc componen­dam ab his exigeretur ambobus , ut haereditati, quia sub litem venerit, renuncient, hancque ce­dant cuidam tertio. In quo judicio, quaeso sic dijudicantur causae? Quemadmodum quod Deus conjunxit, homo non separet, Matth. iq. v. 6. ita eliam quam pascendi, regendi, et gubernan­di universalem Ecclesiam plenam potestatem Chri­stus in Petro Romano Pontifici tradidit, quae sunt verba Florentini Concilii in Decreto Unionis, ita hanc etiam nulla humana potestas potest auferre. Bene ergo responsum est Petro de Luna a Boni­facio : Renunciet ipse, si vult, et qui se obliga­vit , et non habet quid perdere. (Quem enim de­positurus erat Pontificatum, cum nonnisi pseudo pontifex esset, nihil perditurus erat deponendo, quem nullum habuerit.) Nos sumus, qui pote­statem e Deo habemus, et nolumus renunciare. $. 55. Annat ce, et earum origo. Bonifacio IX. succedit Innocentius VII. Huic Gregorius XII. Car- dinales non habet sibi addictos. Bonifacius triduo post, jam antea aeger, morbo enim quem calculum vocant, laboravit, accedente animi commotione inter sermonem cum Petri de Luna legatis , diem supremum obiit. Ab hoc Pontifice vulgo repetitur initium Annatarum. r Hoc A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 287

Next

/
Thumbnails
Contents