Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI 285 Braquemontius nobilis Normannus saepe adire solebat Petrum de Luna, ab eoque inita nocte abire* Itaque Petrus mutata veste, et simulans quasi unum e comitatu Robineti, se subduxit, prae- paratisque jam quingentis equitibus ad suum praesidium ad Castrum Vulpium (Chasteau Renard) in Insula Franciae situm, recepit. Cardinales, a quibus desertus fuit, se se ei rursus subjecerunt, veniam ab eo precati genibus flexis. Per bos deinde etiam Regem Galliae sibi reconciliavit. Dicebant, haud aequum esse, Benedictum, hoc ejusdem Petri de Luna Papale nomen fuit, legitimum Pontificem deseri a Gallia, cum idem nondum fecissent provinciae illae erga Bonifacium An- tipapam, quae ei adhaererent. Quemadmodum hi Petrum de Luna legitimum Pontificem, ita Bonifacium habuerunt, et nominarunt Antipapam. Captus est Rex hoc Cardinalium argumento, et edictum contrarium priori fecit, quo Gallia jussa est Petrum de Luna iterum recognoscere Papam. Misit deinde Petrus legatos Romam ad Bonifacium , ab eoque contendit, ut se abdicaret Pontificatu , quem tamen ipse nec dimisisset, nec diceret se dimissurum: Fuco hoc legationis voluit Regi Gall iae, aliisque omnibus, persvadere se promplum ad faciendam unitatem, nec se huic impedimento esse, quo minus fieret. Hujus conficiendae causa congressum petiit, ut in certo quodam loco coram possit conferre sermonem cum Bonifacio. Habuit Regem Galliae jam iterum pro se: Rex quoque Castiliae se ei addixerat. Wenceslaus quoque Bohemiae Rex defecerat a Bonifacio, eo, quod consensum dedisset, in ejus depositionem, ex Regis Romanorum dignitate, factam per Electores. Idem fecerat Sigismundus Rex Hungáriáé, quod Ladislao Caroli II. cognomento Parvi, fdi°