Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

284 Institut. Hist. Heel. Pars IE. * ta, inquit, feci pro Ecclesia: rite sum electus, et modo cedam ? Id vero , quamdiu vivam , non fieti Meum nomen, et pontificatum ad mortem usque servabo: nec me submittam Gallorum Regi. Hoc per te sciat, volo. Svadebant idem ipsi sui Car­dinales : sed surdo cecinerunt fabulam. Scriptum fuit jam etiam Cardinalibus ab Rege, iisque spo­pondit, curaturum se, ut nullum vel dignitatis suae, vel etiam beneficiorum et proventuum suo­rum subeant dispendium, si deseruissent Petrum de Luna. Quamobrem Petrus ab his omnibus de­sertus est. Nec tamen cessit, etiam cum aBucical- do ad ejus palatium admotae essent copiae, quod in­star castri munitum erat adeo, ut oppugnationem quae mense Septembri inceperat, a. 1398. sustinue­rit tota subsequente hieme. Multi, qui inclusi cum Petro erant, aut ex vulneribus, aut etiam ob penu­riam victus perierunt: ipse quoque Petrus fragmen­tis lapidis, e tormento emissi, laesus fuit. Henricus quoque Castellae Rex exemplum Galliae Regis se­cutus , se abstraxit a Petro de Luna, inhibuit— que omnibus in suo regno, ne quis ulla in re ab eo penderet. Ille ad Martinum Aragóniáé Re­gem auxilii causa recurrit: qui vero negavit se ejus causa suscepturum bellum cum Rege Galliae. Hieme transacta, ad incitas redactus paruit po­stulatis Regis Galliae, et promisit se depositurum dignitatem ea conditione, ut Rex eum teneret sub sua tuitione. Cessatum est ab obsidione, et subministrata annona, sed negata facultas pedem efferendi e suo palatio, usque dum pax Ecclesiae perfecta esset. Cum annos quatuor, et ultra Petrus serva­tus fuisset in custodia, subque excubiis, his de­lusis se in libertatem asseruit. Quidam Robinetus Bra-

Next

/
Thumbnails
Contents