Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

dimitteret. Idem antequam eligeretur, fidem ju­ratam etiam dederat sponte ac ultro depositurum Pontificatum , si ad aboliendum schisma confer­ret : quod idem fecerant ceteri etiam omnes isti­us factionis Cardinales, quisque quoad se, si Pon­tifex eligeretur. Fecerunt hoc* ne sua depropera- ta electione viderentur voluisse esse prorogatores schismatis. Spes, quae erat, ut sublato antipapa Cle­mente etiam sponte sua desineret schisma, cujus ille caput erat, impleta omnino fuisset, nisi Car­dinalium schismaticorum improbitas impedivis­set: non destitit tamen Gallia, et Germania ur­gere rem hanc. In Germania plures idcirco pu­blici conventus instituti sunt. Expetebatur, hoc enim opportunissimum habebatur remedium * ab ambobus Pontificibus, ut propter Deum, ejusque Ecclesiam sponte renunciantes dignitati, locum da­rent noviie electioni. Nihil vero minus, quam istud Petrus de Luna audire voluit: nec Bonifacio heec conditio grata fuit; attamen eam non abnuit, si idem hoc Petrus de Luna facere voluisset. Caro­lus Galliae Rex istiiis pervicacia exacerbatus, edi­ctum fecit, quo prohibuit omnibus in suo regno, ne quis cujusdam beneficii Ecclesiastici impetran­di causa ad Petrum de Luna iret, et ne illius mandata, aut minas qualescumque curaret; prae­terea omnes revocavit, qui in illius curia versa­bantur cujuscumque negotii causa: quin militiam etiam Avenionem misit ad Petrum de Luna vi compefiendura in id, quod aliter facere detrecta­bat. Bucicaldus, qui copiis pyeerat, priusquam vim adhiberet, cum Petro de Luna per Petrum Aillium Fpiscopum Cameracensem ei declaras- set, quid Rex ab eo postularet, ille iratus, ßlut- Tomulus IVI 18 ta> A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 2 83

Next

/
Thumbnails
Contents