Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
goniae: nec non Universitas Parisiensis id svase- rat. At vero Cardinales tanto magis pCöperarunt perficere electionem: ne tamen viderentur neglectui habuisse Regis Galliae literas, has non aperuerunt , nisi peracta jam electione. Videlicet praeclare ostenderunt, quam amantes, et studiosi essent concordiae, et unitatis, quae debet esse in Ecclesia. Elegerunt Petrum de Luna Cardinalem Aragonensem, qui sibi Benedicti XIII. quasi nőtlen Pontificale sumpsit. Nemo fuit obstinatior, et pervicacior in tuendo schismate: tametsi antequam electus fuisset, semper in ore habuerit unitatem, et concordiam, hancque se anhelare ostenderit. Quid ipse etiam senserit de Urbani VI. Pontificatu, ex eo, quod refert Anselmus Canonicus Patracensis Tom. IV. de Schism, pag. 78. fit manifestum. Interrogatus enim, de hoc respondit suo more jurandi, Per mia fe (per meam conscientiam) ego credo, quod a tempore Sancti Petri non fuit verior Papa in Ecclesia Dei, tam rite , canonice, et concorditer electus ante, et post ingressum Conclavis. Petierat is ab Urbano, ut ad id, quod jam habebat beneficium, aliud adhuc sibi conferret. Hoc ei fuit negatum. Idcirco Urbanum deseruit, et factioni se adjunxit Cardinalium, qui Clementem antipapam sibi elegerunt, ab hoc sperans, quod ab Urbano obtinere non potuit, auditus deinde dicere: Certe non servirem Deo, si non faceret mihi bonum. Bartholomceus Zabricius Tom. II. de Schism. Illam homo ambitiosus, et cupidus, omniaque referens ad suum emolumentum desiderabat concordiam , ut se unum omnes haberent Pontificem , non ut istius concordiae causa , etiamsi ista ratione comparari potuisset suum Pontificatum, quem nequidem sua bona conscientia tenebat, di2 8 2 * Institut. Hist. Eccl. Pars IV.