Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
res sic instituta fuit. Ad Pontifices autem duos, quorum neuter dimittere Pontificatum voluit, additus fuit ista ratione adhuc tertius. Illa efficacis- sima fuisset ratio jam statim a principio opprimendi schismatis , si Doctores Parisienses dum viderunt, et quod videre etiam debuerant, Urbanum fuisse electum tot suffragiis Cardinalium, quot requirebantur, ut rite fieret electio , vidissent huic electioni priori standum fuisse, quod tam in aperto positum erat, nec Cardinales audiendos fuisse metum suum contra electionem allegantes, qui nonnisi confictus erat. Inter electionem Urbani, et alteram Clementis ab ipsis factam quinque intercesserunt menses , et amplius, prior enim facta est die g. Aprilis, altera dio 20. Septemb. Quare etiamsi vitium aliquod contigisset in electione Urbani , tamen ipsius Pontificatus stare debuisset, postquam hunc recognovit, et suscepit tota Ecclesia ut verum, et legitimum Pontificem. Quem Pontificatum dum Doctores Parisienses Urbano praepostere abjudicarunt; ad schisma, ad quod extingvendum omnem suam operam conferre debuissent, oleum affU~ derunL Res haec dum agitatur, Clemens antipapa die 16. Octob. a. i3g4. moritur. Hanc Carolus YI. Galliae Rex ratus opportunitatem idoneam schismatis tollendi, eosque, qui Clementem sequebantur , revocandi ad unum, idemque caput Ecclesiae, et conjungendi cum Bonifacio, audita Clementis morte e vestigio scripsit'Avenionem ad Cardinales, hortatus est, et obsecravit, ne in Clementis locum prius alium eligerent, quam cum Bonifacio tractatum esset de concordia. Idem fecit, et petiit ab iisdem Cardinalibus Rex AraA Sec. XII 1. usque ad Sec. XV 1. 281