Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
28o Institut. Hist. Heel. Pars IV. quam per nuncios , et legatos ad Principes, eos etiam, qui alienati ab eo erant. Clementi promisit dignitatem Apostolid Vicarii in Gallia , et Hispania, si schisma deposuisset, ejus vero Cardinalibus confirmationem in eadem dignitate. Petrus, et Bartholomaeus Ordinis Carthusianoruin missi hac de re in Galliam, Avenionemque ad Clementem, conjecti ab hoc in carcerem sunt, nec ante dimissi, quam Rex Carolus VI. (hic fuit Ca- roli V. cujus supra mentio facta est, filius) eorum dimissionem postulasset. Iidem literas ferebant etiam ad eumdem Regem. Hic mandavit Universitati Parisiensi, ut de ratione, qua schisma tolli posset, consultaret, et quam censuisset fore optimam, sibi proponeret. Nicolaus Clemangius Doctor in eadem Universitate, ac postea Benedicto XIII. successori Clementis in antipapalu a secretis , libellum nomine Universitatis composuit, et tres modos Regi proposuit tollendi schismatis. Primum censebat, quem et credebat expeditissimum , si uterque Pontifex se abdicasset Pontificatu, ac deinde alius electus fuisset. Sed conditio haec habebat difficultatem. Huic enim perinde subjiciebatur Bonifacius legitimus Pontifex, ut Clemens Antipapa : sed neque a Clemente obstinato in suo schismate exspectandum hoc erat. Alter fuit per compromissum. Hac igitur ratione Bonifacius Pontificatum suum, velut dubium, commisisset aliorum arbitrio , nec ipse se credidisset verum esse Pontificem: sed neque Clemens Pontificatum , quem sibi arrogabat, tenebatque mordicus, aditurus erat aleam. Tertius per generale concilium. Quae vero ratio ipsi etiam Cle- mangio, et ceteris Doctoribus Parisiensibus vis^ est prioribus difficilior. In Pisano tamen Concilio generaliter convocato, de quo adhuc narrabitur,