Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 379 videns se in Italia haud tutum, Avenionem se re­cepit in Galliam: triste autem erat, et miserabi­le videre oppugnari urbes, expugnari castella, everti, atque profanari monasteria, et Ecclesias: tantus erat furor Clementis, ejusque militum, ut quoscumque comprehendissent e Clero, qui Ur­bano adhaererent, ipsos etiam Episcopos, alios in mare praecipitarent, alios igni cremarent, aut alio supplicii genere enecarent. Adversus Urba­num autem etiam postea semel, atque iterum quidam proprii ipsius Cardinales conjurationem fecerant, ut eum e vita tollerent. Invisum se his fecerat, quod iis, quae sibi proposuisset agenda etiam si aliter , beneque svasum fuisset a Cardi­nalibus praefracte inhaereret, atque hos non so­lum non audiret, verum etiam idcirco sinistre de ipsis suspicaretur, tamquam contra se conspi- rassent cum ejus adversariis. Quos ille detecta conjuratione quaestioni per tormenta subjecit, at­que etiam supplicium de ipsis sumpsit. Pontifi­catum gessit usque ad diem i5. Octobris a. 1589. qui ei supremus fuit. J. 34. Urbano VI. succedit Bonifacius IX. Clementi VII. antipapce Petrus de Luna, Pontificali nomine Benedictus XIII Conventus habiti ad tollendum schisma. Die 2. subsequentis mensis Novemb. eleclus est Petrus Thomacellus Cardinalis patria Neapo­litanus , qui se Bonifacium IX. nominavit. Hujus prima cura fuit eos, qui per schisma Clementis Antipapae abstracti erant, revocare ad unitatem Ecclesiae. Hoc egit soUicite tam per epistolas, quam

Next

/
Thumbnails
Contents