Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
278 Institut. Hist. Heel. Pars IV. quia, ut dicebant, eam libere, et voluntarie non fecerint, fidem apud multos invenerunt. Ex bis fuit Carolus V. Rex Galliae cum tota Gallia, Clementemque recepit. Non temere rem egit. Instituit conventum, in quo fuerunt Archiepisco- pi sex, Episcopi triginta, insuper Abbates, et Doctores Theologiae, Jurisque quam plurimi, consiliumque ab bis expetiit, num Urbano, vel Clementi adhaerendum esset. Hi, et Universitas quoque pariter consulta tam bene rem dispexerunt; ut Regi persvaserint, Clementem esse verum, et legitimum Pontificem, adeoque huic adhaerendum. Quare Clemens etiam se Avenionem recepit, ibique sedem fixit, postquam fugere coactus est ex Italia: Clementem susceperunt etiam Reges Castellae, et Siciliae. Italiae vero maxima pars, Germania, Anglia, et Hungária Urbano adhaesit: quam eiusque Regem Ludovicum Magnum, quo magis sibi devinciret Urbanus, Demetrium Ar- chiepiscopum Strigoniensem, et Valentinum Episcopum Quinqueecclesiensem inter Cardinales cooptavit , quos alios sibi creavit: quin et auxit horum numerum usque ad sex, et viginti. Etiam Clemens iis Cardinalibus, qui in ejus factione erant, superad- didit alios sex. Urbanus in Clementem pseudopapam, nec enim existimo, adhuc aliquem futurum, qui du- biret, hunc fuisse omnino talem, et in Cardinales ei adhaerentes tulit excommunicationem: vicissimque Clemens in Urbanum, ejusque Cardinales jecit cassa, et bruta fulmina. Sed nec his solis armis excommunicationum dimicatum est, verum etiam bellum tale alter in alterum excitavit , qualia, assumpto Crucis insigni, facta sunt in Oriente pro recuperanda terra sancta. Parumque abfuit, ne ipse etiam Clemens Neapoli comprehenderetur, et in manus incideret Urbani. Qui proinde