Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 277 simulaverit, et adeo graviter, ut vim inferre vo­luerit non tantum Cardinalibus, verum etiam ipsi Urbano; qui proinde diffugerint, et ad ca­strum Angeli se aliqui ex ipsis abdiderint, Ur­banus vero in palatio, in quo facta est electio, se absconderit, ne a furente populo interficere­tur. At vero hic metus, omnino gravis, incus­sus tantum est jam post perfectam electionem. Non ergo vitiare potuit electionem. Et illi ne metum suum aliquem obtendere poterant, qui ad ejusdem populi postulationem responderunt: Se electuros in spiritu libertatis nullo respectu habito ad aliquam nationem, quemadmodum perbibet ßaldus de Perusio in Tractatu, sub no­mine allegationum de Urbano, quem ex Ms. Va­ticano Raynaldus edidit Annaliumque Tom. VII. ad calcem adjunxit. Denique cum jam metu dif­fugissent, et populo furenti, omniaque extrema minanti per Agapitum Abbatem Cassinensem si - gnificassent, sibi quidem mortem inferri, nulla vero ratione extorqueri a se posse, ut alium Pon­tificem eligant, postquam jam Urbanum elegis­sent, et quod agnoscens populus conquievit, an- non ipsi professi erant, Urbanum a se sic rite <esse electum, ut etiamsi vellent, alium elegere, haec tamen electio valere non posset? Neque enim electione rite perfecta, et ab eo, qui electus est, acceptata, mansit in electoribus potestas alterius eligendi. Dum igitur ipsorum etiam Cardinalium professione, Urbano jam electo, alius eligi non potuit, fuitne Urbani vitiosa , et non valens ele­ctio , ut deinde illa, quam fecerunt iidem Cardi­nales, valere potuerit? Attamen literőe Cardinalium, quibus electio­nem Urbani depinxerant velut nihil valentem quia,

Next

/
Thumbnails
Contents