Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
apparet, hunc ipsum metum, quem Cardinales suae factioni praetendebant, fuisse nonnisi ab iis confictum, et mendacio compositum. Omnium primum hoc erat: Cardinales, dum intrassent ad Conclave, multi clamarunt rogantes, ut sibi Pontificem darent Italicum , vel Romanum. Hoc igitur nullum metum ipsis facere poterat. Precibus enim hi multi solummodo usi erant, nullas minas intentarunt. Stultum igitur fuisset vel concipere hinc aliquem metum. Postea cum jam Cardinales fuissent in Conclavi, Praefectus unius regionis, dixit Cardinalibus , per fenestram cum his locutus, se a populo missum, ut hujus totius nomine ipsis notificaret, quod sulummodo Romanum , videlicet origine , et patria, sibi velint dari Pontificem, nec essent contenti Italo. Nonnisi desiderium populi etiam nunc est ad Cardinales perlatum, nihil ejusmodi dictum, quod aliquem metum haberet. Facta est deinde electio, rejecto eo consilio, quod erat datum a Cardinali de Ursinis, ut ad decipiendum populum solummodo simularent electionem Pontificis , hujusque insignibus induerent unum e Fratribus Minoribus, professi sunt se hanc facturos animo, et intentione, ut qui electus esset, verus esset Papa. Quo pacto igitur deinde Cardinales metum praetexere poterant, quem se prius in electione contemnere asseruerant ? Quin si Cardinales in eligendo aliquo metu ducti fuissent, non Urbanum, sed alium, nempe Romanum, qualem populus poscebat, elegissent. Post electionem autem omnino tumultuari coepit populus Romanus , cum vidisset, non tantum non patria Romanum electum Pontificem, sed sibi etiam per Cardinales illusum este, Cardinali S. Petri sibi ostenso , quasi electo recenter Pontifice, quem se tantummodo 276 Institut. Hist» Eccl. Pars IV.