Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
milites praedis agendis adsveti, duce sibi novo constituto facile iterum redituri essent ad suum ingenium, pristinumque suum grassandi morem: videbat et illud praecavendum, ne sparsi per Bo- hemiam continuarent spargere ulterius etiam Hus- 1 si errores. Quia vero non dubitaverat esse in lioc [ numero , qui capti sunt, tales, qui potius vi ad- i acti secuti sint Hussitarum partes, quam sua vo- [ luntate, et quorum proinde speranda sit conver- \ sio, edicendum curavit in Hussitarum castris, se adversus Cóaphonem, qui fuga elapsus esset, adhuc uti velle illorum opera, atque viribus, qui veteres Ziskae milites strenui, et bene exercita- t ti essent in armis, quibus etiam stipendium persolvendum sit. Istis vero mandaverat, ut se 5 segregarent a ceteris, et ad horrea, quae desi- } gnaverat, et quae rebus ad victum, et potum, \ eo curante, erant instructissima, se se confer[ rent. Ubi cum cibo,, et potu distenti subse- \ quente nocte profunde dormivissent , eadem horrea cincta militibus, ne quis exitium posset effugere, jussit succendi: sicque interierunt veterani Ziskae milites ad unum omnes. Hoc demum pacto confractae sunt Hussitarum vires : tumque primum Sigismundus Rex Romanorum, et Hungáriáé adiit suum etiam regnum Bohemiae. Non tamen desierunt etiam postea Hussitae in Bohemia esse, qui rursus a Basiliensi Concilio invitabantur ad redeundum in Ecclesiam oblata concessione , sub utraque specie sumendi Eucharistiam, ea tamen conditione, ut Sacerdos porrigens Eucharistiam, eos interrogaret, num crederent sub una etiam specie sumi totum Christum, nec esse necessariam ad salutem hujus sumptionem sub utraque specie. Sed jam fracti armis a Mainardo temper magis, magisque deficiebant. Josephus II. i 7 * JmA Sec. XIII. usque nd Sec. XVI. 26g