Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

I Imperator, et Bohemiae Rex, licet quoad Augu­stanam , et Helveticam Confessionem decretum Tolerantiae, ut vocant, fecisset, exceperat tamen Hussitas, nec hos perstantes in sua secta, nisi fortassa occulte passus est in Bohemia, aut alibi uspiam in suis ditionibus. Una Hussitarum turba tunc ibat etiam per Hungáriám, quam ipse etiam Budae virli, euntem Poloniam et Russiam versus. Anno i434. illa a Mainardo clades Hussitis illa­ta fuit. Historiam de Hussitis scripserunt CocIl­iceus , Aeneas Silv. Dubravius, Thomas JE(ti­de risis : qui jam etiam citati sunt. J. 53. Gregoi'io XI. succedit Urbanus EI. Ab hoc de­ficiunt Cardinales, aliumque eligunt Pontifi­cem Robertum Gebennensem, sub nomine Cle­mentis Eli. Gregorius XÍ. Papa, quem supra §. 27. de­monstratum est, Avenionem reliquisse, et venis­se habitatum Romam, die 27. Martii anni subse- quentis 1578. mortuus est. Ne deinceps Avenio- ne, quo redire in autumno ipse etiam Gregorius volebat, ob turbas, quas tam saepe Pontifices a 1 suis Romanis patiebantur, et propterea mallent Avenione residere, quam Romae, ne, inquam, hoc ulterius fieret, Romani sibi praecavendum, Gregorio XI. mortuo , existimaverunt. Non fuit hoc decorum Romanis, nec conducens, dum ii, qui in Patrimonio S. Petri regimini erant praefe­cti, absente Pontifice, plerumque suum lucrum quaererent, neglecta etiam publicorum aedificio­rum cura. Erant eo tempore universim Cardina­les 270 Institut. Hist. Ecet. Pars IE.

Next

/
Thumbnails
Contents