Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
antiqua Concilia erravisse; Scripturae , et divinis oraculis, non decretis innitendum esse, factis per homines. Quo satis ostenderunt, se nec Conciliorum auctoritatem curare. Haereticorum est, Ecclesiam non audire. Credunt ea nonnisi, quae sibi suo arbitrio ponunt dogmata. Mainardus Baro de Neuhaus, captus et ipse erroribus Hussi, sed quos abjecerat, dolenter nimium ferens in Bohemia patria sua, omnia per Hussitas esse conculcata, sacra, et profana, occulte consilia jam inierat cum pluribus aliis proceribus, et Nobilibus Bohemiae adversum Hussitas, habebatque horum conspiratione paratas copias. Praga vetus tenebatur a Taboritis, Praga nova ab Orphanis: quae inter se partes ita dissidebant, ut armis etiam in vicem certarent, seque impeterent hostilem in modum. Hac Mainardus usus occasione Pragam veterem adgressus cepit: deinde se convertit adversus Pragam novam. Dum suum discrimen Hus- sitae vident, consociantur Taboritaecum Orphanis: ii quoque, qui Pilsenum obsidebant, accurrunt, dum jam interea Mainardus etiam Pragam novam occupasset. Oritur ingens certamen, et praelium. Succumbunt etiam in hoc Hussitae: quorum omnia etiam castra capta sunt cum viginti peditum millibus : et soli equites, quibus Coapho praeerat, fuga evaserunt. Procopius, cognomine Parvus, Taboritarum dux in hoc praelio occubuit, cui caput bifariam sectum fuit: alter quoque Procopius, Orphanorum dux, cognomine Crassus, hasta transverberatus periit. Peditum illa viginti millia, quae supererant ex praelio, sese Mainardo dediderunt. Deliberatum fuit, quid agendum'cum his esset. Mainardo non est visum consultum, istos promiscue dimittere , quod^ in his veteres Ziskae ’ mi$68 Institut. Hist. Icci. Pars 1H