Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

non tantum per alios Praelatos* verum etiam per generalia concilia * et Papam. Per praedicatio­nem Verbi Dei, quam liberam esse volebant Sa­cerdotibus et Levitis, quaesiverunt suae sectae sa­cerdotibus talem praedicandi libertatem, ut quod vellent, possent praedicare, nec ullus aliquod eis impedimentum posset ponere. Hoc igitur fuisset dare potestatem libere disseminandi errores. Quod de bonis temporalibus, horumque possessione per Clerum habebant postulatum, spectabat eo, ut quae bona iniquissime rapuerunt ab Ecclesiis , et Ecclesiasticis , in horum possessione, et retentio­ne firmarentur. Falsum etiam per hoc dogma ab ipsis offerebatur credendum Ecclesiae, illicitam esse Clericis bonorum temporalium possessionem, atque jure divino prohibitam, in quod si Conci­lium consensum dedisset, parata iuisset infamia sceleris, atque ipsius haereseos , qua omnes re­spergerentur, qui tam antea, quam tunc, et de­inceps Ecclesiastici, vel Ordines R eligiosi posse­dissent aliquid temporale. Cochlceus lib. 7. Hist. Hussit. Aeneas Silv. in Hist. Bohém. Qua sinceritate Hussitae legatos miserint ad Basileense Concilium, ut tractarent de suo redi­tu ad Ecclesiam, hinc etiam potest adverti, quod quo tempore hoc tractabatur in Concilio, illi Pilsenum urbem amplam, et munitam in Bohe­mia, quae ad se illis aditum semper negaverat, et aversata erat illorum dogmata, adgressi sint, eum in finem, ut hanc vi compellerent in sua do­gmata, simulque egerint ne penderent a Con­cilio, et a futura hujus decisione rerum, quae in controversiam venerant. Iidem praedicabant, se non aliis , etiamsi ab Ecclesia definita essent sta­turos, quam quae ipsi rata habuissent, nam et Tomu lus 17 aa”' A Sec. XIII. usque ad Sec. Xf^I 367

Next

/
Thumbnails
Contents