Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

,2 56 Institut. Hist. Eccl. Pars IP*. secular-iter dominari. In Concilio quatuor ex utraque parte delecti sunt, ad conferendum su­per Iiis postulatis : disputatumque est diebus quin­quaginta. Haec postulata Bohemi Hussitae Com- pactata appellaverunt. Non coaluit concordia. Concilium paratum erat Bohemis concedei-e sumptionem Eucharistiae sub utraque specie, atque etiam postea concessit, sed noluit rem hanc talem habendam, et creden­dam , quasi sumptio illius sub una specie, siqui­dem sub hac etiam totus esset Christus, non suf­ficeret ad salutem. In duobus sequentibus postu­latis, in speciem innocuis, angvis latebat in her­ba. Nam Hussitis fuit dogma, omnem amitti po­testatem sive spiritualis haec sit, sive politica, per { )eccatum mortale. Hoc autem absconderunt sub iis verbis: Per eos , quorum interesset, ut pec­cata cohiberentur. Tale quoque fuit, Ut secun­dum legem Dei peccata cohiberentur. Id, quod illa sua declaratione, quam cum suis Compactatis Concilio obtulerant, manifestum fecerunt: Para­ti sumus uniri, et esse unum, quomodo omnes Christiani Fideles uniri secundum legem Dei obli­gantur , et adhaerere, ac obedi re quibuscumque nobis legitime praefectis in omnibus Ecclesiasti­cis , quoecunque nobis secundum legem Dei man­daverint. Quod si quidquam Concilium , aut Pa­pa , aut Praelati, quod a Domino prohibitum est, determinaverint faciendum , aut facere jus- serint, vel quod in canone Biblioe scriptum est, praeterierint , aut prceteriri mandaverint, cum Canones dicant , tales execrabiles, et anathema, obedire non obligamur, nec obediemus. Sibi enim ipsis assertam esse volebant potestatem pronun- ciandi ex tribunali de iis , quae essent constituta non

Next

/
Thumbnails
Contents