Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 255 ne, et moderatione Hussitas ad saniora consilia revocare. Per literas ipsos invitavit ad hoc Concilium, svadens eis, ne vellent videri sapientiores, quam sit universa Ecclesia Catholica. Itaque pergerent ad Concilium, ibique dubia sua proponerent atque his, quae totius Concilii consensione essent statuta, et definita, his etiam ipsi acquiescerent: et ne deterrerentur ire ob id, quodHus- so contigit in Concilio Constantiensi, et Hieronymo Pragensi, talis fides publica eis data est, ut etiamsi statutis Concilii assentiri noluissent, tamen nullam molestiam timendam , sed securitatem omnimode, etiam ad redeundum , quando iis placitum esset, haberent. Hac de re ex ipsa etiam Synodo Basileensi datae erant ad eos literae. Acquieverunt, e( tercentos ex suo numero legatos miserunt ad Concilium, atque in his suarum factionum praecipuos, ut Procopium cognomento Basum, qui Orphanorum dux fuit, Joannem Ro- kysanam, qui Caput Pragensium Hussitarum fuit, nec non ceteros omnes, tales, in quorum ingenio, et disputandi arte suam fiduciam collocaverant. Sepositis ceteris ad quatuor capita redegerunt sua postulata, et quae si iis concederentur , se se redituros ad concordiam spoponderunt. Primum fuit de Eucharistia sub utraque specie omnibus Christi fidelibus in Bohemia , et Moravia administranda , cujus talem sumptionem dicerent prorsus esse necessariam ad salutem obtinendam. Alterum, ut omnia peccata mortalia, et praesertim publica per eos, quorum interest, rationabiliter, et secundum legem Dei cohiberentur , corriperentur, eliminarentur. Tertium, ut verbum Dei a Sacerdotibus Domini , et Levitis idoneis libere, et fideliter praedicetur. Quartum , ne liceat Clero tempore legis Grati» super bonis temporalibus se-