Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

Institut. Hist. Ec cl. Pars IE. s5a Apostolis Salvatoris Christi transfigurationem in monte vidissent, indcque suas opiniones mutua­ti essent, quas fidei veritates vocitabant, ait Ae­neas Silv. Hist. Bohém. cap. 4o. Nec tamen omnes Hussitfe sub hoc uno capite Ziska erant, sed. ut fere in omnibus sectis contigit, etiam hi divisi in plures factiones erant. Erant enim etiam, qui se Horebitas vocarent a monte Horeb: qui conjun­ctus monti Sinai, ubi lev Divina data Israelitis est, solet inScriptura pro eodem monte poni, ubi haec data lex sit: quo nomine se eos ferebant, qui soli legem Divinam sequerentur. Quamobrem Bohemiam quoque idcirco Terram promissionis vocabant, quam ipsi incolerent, ceteros Germa­niae populos per circuitum Bohemiae alios Phili— sthaeos, alios Moabitas, alios Idumaeos. Horum dux, et coryphaeus fuit quidam Bredricus Presby­ter Moravus, apostata ab Religione Catholica, fe­mina etiam sibi copulata, quasi uxore, publice. Tertia secta Hussitica fuit eorum, qui se Adami­tas vocarunt. Quidam Pichardus fuit horum au­ctor. Nudi incedebant effusi ad libidinem omnem etiam promiscuam. Puduit ipsos etiam Hussitas ce­teros istius turpitudinis. Oppressa heec secta ab ipso Ziska est, et fere penitus excisa. Nam cum Adamitae more praedonum rapinas exercerent, neque tantum hoc facerent erga Catholicos, sed etiam alios Hussitas , quos etiam sine discrimine fil ios diaboli vocarent , Ziskam in ultionem ad­versum se provocaverunt. Qui sub initium seculi decimi sexti sub Fossariorum nomine denuo tur­pissimam vivendi licentiam sibi sumpserunt in Bohemia, attamen non sic palam, verum in fos­sis, et latibulis, unde ipsis Fossariorum nomen datum est, ex Adamitis videntur repullulasse. Hus- sitis etiam Calixtiuoruni nomen datum fuit pro­pter

Next

/
Thumbnails
Contents