Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII usque ad Sec. XVI. 255 pter communionem sub utraque specie, quam si­bi asserebant, et docebant velut necessariam ad salutem, primum generaliter, deinde autem uni eorum parti, quae ut profiteretur lianc commu­nionem sub utraque specie, foris, et intus in suis domibus pingebat calicem. Hinc quidam hoc de ipsis fecit carmen: Tot pingit calices Bohemorum terra per urbes, ut credas Bacchi numina sola coli. Quadam vice in campis prope Pragam, ter- centis mensis constitutis, ad triginta millia Hus- sitarum communionem suam instituerunt. Ad Ca~ lixtinos descivit etiam Conradus Archiepiscopus Pragensis. Cochlceus lib. 4. Hist. Ilussit. Ziska jam in pueritia unum amiserat oculum, et alterum quoque in cujusdem arcis oppugnatio­ne sagitta delata ad ejus, oculum. Retinuit etiam postea ducis officium: neque enim aliter exerci­tus nisi sub ejus ductu voluit in militia perstare. Vixit usque ad a. i420. Morti proximus, praece­pit ut ex pelle ipsius tympanum fieret , futurum dicens, ut hujus solo etiam sonitu audito exterri­ti hostes in fugam agantur, carnes vero suae avi­bus dentur in escam. Credibile est, voluisse, ut hae quoque in avibus post mortem ejus resonarent, per alimentum transeuntes in avium , a quibus devoratae sunt, corpora , quemadmodum et pel­lis in tympano. Ilussitae, ait Dubravius Histor. Bohém. lib. 26. quamvis picturas omnes abomi- nentur, hujus tamen picturam religiose colunt, et honorem, quem Christo negant, tribuendum contendunt Ziskae. Post hujus obitum etiam Ta- boritae se diviserunt bifariam: altera eorum pars Procopium, cognomine Parvum, sibi delegit ducem retento priore Taboritarum nomine, altera nul­lum sibi ducem voluit alium creare, dicens, ne­mi-

Next

/
Thumbnails
Contents