Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A See. XIIT. usque ad Sec. XVI. 251 tuit, utpote in homine veneri, atque crapulae de­dito, attamen metus etiam gravissimus ei incus­sus ad hanc conferre poterat. x Mortuo Wenceslao nullo relicto filio regnutn Bohemiae jure liaereditario transiit ad Sigismun- dum fratrem Wenceslai: quem vero Hussitae re­cipere noluerunt: dicebant, indignum, quia Hus- si, et Hieronymi Pragensis, innocentisque eorum sangvinis se se reum fecisset. Iidem jam prius ducem sibi constituerant Joannem Ziska, qui ex pauperibus parentibus natus, primum in aula Ca- roli VI. servitium quodpiam gessit, deinde cum se animosum, et in re etiam militari acrem osten­disset ad majora etiam aulae obsequia a Wences­lao promotus erat. Fuit etiam Husso intime con­junctus, et ardebat vindictae capiditate obHussum supplicio affectum. Hic, stalim, ut Wenceslaus decesserat, exercitum ex rusticis quadraginta millium collegit, atque ita exercuit in armis, ut fortissimus evaserit: quod ejus victoriae deinde de Sigismundo relatae declaraverunt. Nam hunc Si- gismundus collatis persaepe signis domare non po­tuit, imo huic postremum totius regni admini- strationem, omnesque ejus reditus addixerit, ut vel solum Pegis Bohemiae titulum sineretur gere­re. Sed neque, cum venisset, ut possessionem regni, mortuo Wenceslao, adiret, quamvis exer­citum secum duxisset, coronari potuisset, nisi in­duciarum occasione, quas ab Ziska impetraverat, usus ad hanc rem fuisset. In monte non longe a Praga, et loco natura munito , arcem Ziska exstruxit fortissimam , cui nomen Tabor indidit, et a quo loco suos voluit fratres Taborilas nominari, quasi hi cum tribus

Next

/
Thumbnails
Contents