Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

cos excruciatos, quae nec temporibus paganorum persecutorum audita sint, et neque audiri pos­sint absque horrore. Sic per tormenta , et crucia­tus studuerunt Catholicos ad suam cogere sectam facta sibi etiam alia Religionis forma. In qua Ro­manum Pontificem aequalem in auctoritate aliis Episcopis fecerunt; cuivis docendi , et praedican­di liberam potestatem, et jus attribuerunt; Con­firmationem, et extremam unctionem e numero Sacramentorum sustulerunt; Confessionem pecca­torum abjecerunt, et exploserunt, aeque Purga­torium, et preces pro defunctis, nec non Imagi­num cultum repudiaverunt; abstinentiam, et je­junium abrogaverunt, imo ipsas etiam Ecclesias negarunt esse construendas. Induxerunt vero apud se Communionem sub utraque specie, constitue- runtque, ne Dominicis diebus cessetur ab ope­ribus servilibus. Nec tamem in his omnes Hussi- tae secum consenserunt: nam in plures sectas, quemadmodum adhuc ostendetur, erant divisi. Religione, et Ecclesiastica potestate conculcata, nec erga Politicam potestatem aliquam retinuerunt reverentiam. Statuerunt Regem, et omnes magi­stratus e medio tollere. Cum de improviso irru­issent Pragae in Curiam, septem ex senatu, aliis undecim fuga elapsis, ex fenestris praecipites de­derunt, hastis et verubus sic infra defixis, ut qui praecipites dabantur, horum cuspidibus con­figerentur. Rex Wenceslaus periculum fuga vi­tavit, et ad castrum quodpiam, non procul Pra- ga , se inclusit. Corenda quispiam Presbyter ex illorum secta, Hussitas oratione sua mitigavit, et flexit, ne manus suas inquinarent Regis etiam sangvine. Id actum est a. i4ig. quo tamen eo­dem adhuc nec multo post Wenceslaus obiit, ex paralysi: cujus etsi aliunde etiam causa esse po­tuit, s5o Institut. Hist. heel. Pars. IV.

Next

/
Thumbnails
Contents