Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
* erroribus, et pertinaciae numquam patrocinabimur. Imo nos hisce manibus ignem tibi parabimus potius, quam ut ea qua hactenus pertinacia te diutius uti patiamur. Tota igitur fides publica , quam Sigismundus Imp. Husso dedit, pertinuit, eo, ne qua pergenti ad Concilium accideret vis, vel injuria, utque permitteretur in Concilio rationem, suae doctrinae, quantum satis est, expromere, et explicare: hoc est, ut in judicio sufficienter audiatur, et ne nondum satis cognita causa aliquid contra ipsum decerneretur. Sic hoc declaratum est ab ipso Imperatore, quin Hussus facta hac sibi declaratione vel verbulo indicaverit, ultra haec sibi quidpiam per fidem publicam concessum fuisse, et quo non observato, haec etiam fides sit violata. Quod si fuisset, profecto scriptor Hussita non omisisset, hoc ipsum etiam exaggeratius referre, et memorare. Sectatores Ilussi, hujus, et Hieronymi Pra- gensis audito supplicio, multo etiam efferatiores facti sunt, et quasi in rabiem versi, omnia Catholicorum invadunt, igneque, et ferro vastant, et cum alios, tum inprimis Sacerdotes cum cruciatu occidunt jam concremando igni , jam frigore enecando, aut aliis affectos tormentis: diripuerunt , et incederunt Ecclesias, confregerunt, et combusserunt imagines cum Beatae Virginis, et aliorum Sanctorum , tum ipsius etiam Christi, aut coeno, et sordibus contaminarunt; cum tamen Hussi, et Hieronymi Pragensis venerarentur imagines, horumque festa celebrarent. Martinus V. Papa in literis, quas ad Bohemos dedit, ut eos ad officium revocaret (apud Cochlaeum lib. 4. Hist. Ilussitar.) vocavit hanc Neronianam persecutionem , talibusque tormentis testatur Catholi-* cos A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 249