Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 25 Concilium approbavit Honorius III. successor In- nocentii, cum ipsum Institutum jam adprobavis- set Innocentius ante Concilium: et deinceps quoque instituti, et approbati sunt Ordines Religiosorum, quin et qui abrogati fuerunt, restituti, cum judicatum esset per Apostolicam Sedem illorum operam Ecclesiae emolumento futuram. Cap. 21. Omnis utriusque sexus, ait Concilium, fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua peccata confiteatur fideliter saltem semel in anno proprio Sacerdoti, et injunctam sibi poenitentiam studeat pro viribus adimplere , suscipiens reverenter adminus in Pascha Eucharistiae sacramentum: alioquin et vivens ab ingressu Ecclesiae arceatur, et moriens Christiana careat sepultura. Cap. 5o. Impedimentum matrimonii ex consangvinitate, et affinitate ad quartum usque gradum, non ultra, est determinatum. Interdicuntur clandestina matrimonia. Extremum, nova expeditio constituta est in diem l. Junii anni subsequentis ad liberandam Terram sanctam. Die ultima ejusdem mensis Novembris, quo coepit, terminatum etiam est Concilium. §.i. Ordines Religiosi ante Cone. Lateran. IV. partim ex Ordine S. Benedicti propagati, partim novi exorti. In hoc Concilio statutum etiam factum esse de Ordinibus Religiosorum non ulterius multiplicandis , est paulo ante demonstratum. Statim ul