Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

Instit. Hist. Eccl. Pars IE. 52 4 ut vitae genus monasticae coepit, non omnes mo­nachi eamdem vivendi disciplinam , ne in habitu quidem exteriore observaverunt. De initiis tam anachorefici quam monastici instituti fuit jam su­pra Part. I. 24. Neque enim monasteria, et eo­rum Praesides alii ab aliis pendebant. Ne illa qui­dem monasteria, quae regulam S. Benedicti se­quebantur, et nunc etiam sequuntur, ex Cassi- nensi monasterio, cujus auctor S. Benedictus fuit, in omnes regiones valde propagata: nisi in qui­busdam locis , velut in Hungária, ubi ista praeter suos seorsim Abbates tamen adhuc Archiabbatem in monasterio Montis Pannoniae habent. Benedi­ctus patria Nursinus , nobili genere natus , pri­mum ad locum, qui Sublacus dicitur in finibus Campaniae, secessit, et unde Cassinum transiit: ubi Apollinis simulacro, qui ibi adhuc colebatur, everso, et confracto , monasterium exstruxit a. 529. Multiplicata in immensum est familia S. Bene­dicti , ejusque monasteria, et procedente tem­pore ab hac velut matre prognatae sunt rur­sus aliae Monachorum familiae, quemadmodum nomine ita etiam institutis quibusdam, imo et vestitu differentes. Tales erant monachi Vallis Umbrosae, intra excelsos montis Apennini colles, quorum auctor fuit S. Joannes Gualbertus ann. 1070. tales Clumiacenses, quorum Ordinem in­stituit Berno Abbas in Gallia, an. 910. tales montis Oliveti , quorum auctor fuit B. Bernar­dos Ptolomaeus in Tuscia an. i5i3. tales Gran- dimontenses in Gallia instituti a S. Stephano Ab­bate qui a. io56. vita functus est, tales Silve- strinae Congregationis, quam instituit B. Silve­ster Guzolinus, qui a. 1267. diem obiit supre­mum, tales Caelestini, quos instituit Petrus de Murrhou Eremita, qui deinde factus Romanus Pan-

Next

/
Thumbnails
Contents