Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

Instit. Hist. Eccl. Pars IE. / íi 2 mano Pontifice in omnes, qui in eius commu­nione sunt, funditur, nec in alios Episcopos. Ver­ba illa quoque de his Patriarchis quatuor : Ser­icata cuilibet propj'ia dignitate sunt advertenda. Nam ex his aeque perspicuum fit, nihil potestatis, et juris esse hocce statuto collatum Constantino- politano Patriarchae supra reliquos Orientis Patri­archas, sed solum honorem in antecedendo quo­ad ordinem in Episcoporum serie. Hoc enim nisi ita esset, Alexandrino, Antiocheno, et Jeroso- lymitano Patriarchae non fuisset servata dignitas. Cap. 7. sancitum est, ut Ecclesiarum Prae'afi ad corrigendos subditorum excessus maxime Clerico­rum, et reformandos mores prudenter, et diligen­ter intendant. Excessus tamen Canonicorum Eccle­siae Cathedralis , qui consveverunt corrigi per Ca­pitulum, per ipsum in illis Ecclesiis, quae talem hactenus consvetudinem habuerunt, ad commoni­tionem vel jussionem Episcopi corrigantur infra ter­minum competentem ab Episcopo praefigendum: alioquin ex tunc episcopus omni contradictione ces­sante, ipsos prout cura animarum exegerit, per cen­suram Ecclesiasticam corrigere non postponat. Cap. ii. Constitutum est, ut in Ecclesiis Cathedralibus Magister ad Clericos docendos instituatur assigna­to ei a Capitulo proventu unius praebendae. Cap. i3. Ne nimia religionum diversitas gravem in Ecclesia Dei confusionem inducat, firmiter prohibemus, ait Concilium, ne quis de cetero novam religionem inveniat, sed quicumque voluerit ad religionem converti, unam de approbatis assumat. Atta­men adhuc in hoc eodem Concilio Lateranensi est approbatus Ordo Praedicatorum a S. Domi­nico institutus. Regulam quoque Fratrum Mino­rum , cujus Instituti auctor S. Franciscus Sera- phicus fuit, anno octavo post hoc Lateranense Con­►m ►19 ►19 .üb t?rt-Oi-ÍT ►OI isii-Oi k ►09-nc-ei ►s^ ÍIT9 ►io-19-a-a; qÉ em-si .0 sU tis m< m« 181-ii-o-S’ 98l

Next

/
Thumbnails
Contents