Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI 3 9 adeoque nihil jam ponendum esse in Baptismo, Eucharistia, Poenitentia, ceterisque Sacramentis. A sua vero aetate Spiritus sancti regnum coepis­se, et cujus sola gratia, hominibus infusa, abs­que ullo opere externo, quod vel agendum, vel omittendum esset, dicebant tribui aeternam salu­tem : Deique bonitatem ita praedicabant, ut ne­garent quidquam esse, propter quod poena aliqua metuenda es et a Deo. Etiam Prophetiae Spiritu afflatos se jactabant, multaque ineptissima , et convitiosa in Bomanum Pontificem, et Episcopos effutiebant, illum Antichristum vocando , hosAn- tichristi membra, omnesque hos post quinquen­nium igne perdendos esse, et consumendos. In sectam hanc non tantum mulierculae, et viri laici, sed Clerici etiam , et Sacerdotes permulti se se dederunt. Philippo autem Regi Galliae, quam­vis suo prophetico spiritu promisissent omnia mundi regna, imperiumque in ista, quin ne mo­riturum quidem; tamen hic omnes, qui ex hac secta detecti sunt, ad rogum condemnavit prae­ter quatuor viros, quos carceri mancipavit , et feminas, quibus etiam vitae gratiam dedit. Ri- gordus ad An. 1208. Ccesarius Heisterbacensis. lib.b. cap. 22. Robertas Antisiodorens.in Chron. Definitiones , et decreta hujus Concilii Ca­pitibus 70 continentur. Capite primo Concilium per modum Symboli proponit, et docet, quid de Divinae essentiae unitate, et aeternitate fide Catho­lica tenendum sit, deque Personarum divinarum distinctione, deinde de creatione mundi, de ejus redemptione per Christum, de una Christi Eccle- sia, de Sacramentis, horumque efficacitate. Cre­dimus, et confitemur, sunt verba Concilii, quod una quaedam summa res est, et incomprehensibi­3 * lis

Next

/
Thumbnails
Contents