Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
Inslit. Hist. Eccl. Pars IF'. 20 lis simul, et ineffabilis , quae veraciter est Pater , Filius, et Spiritus sanctus tres simul personae , et singillatim quaelibet earumdem. — Licet igitur alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus, non tamen aliud: sed id, quod est Pater , est Filius , et Spiritus Sanctus , idem omnino , ut secundum Catholicam , et orthodoxam fidem Consubstantiales esse credantur. — Esse aeque potentes , ceque aeternos, unum , et unicum rerum omnium principium, invisibilium, et invisibilium, spiritualium, et corporalium rerum creatorem Deum ; qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque condidit creaturam, spiritualem, et corpoream; ac daemones quoque, quos ipse bonos creaverat, quique se malos ipsi fecerant; hominem vero diabolo instigante peccasse. — Unigenitum Dei Filium a tota Trinitate communiter esse incarnatum ex Maria Virgine Spiritus sancti cooperatione conceptum. — Omnes homines cum suis propriis corporibus resurrecturos, ut recipiant pro suis bonis , vel malis meritis mali quidem poenam aeternam cum diabolo, bőid cum Christo gloriam sempiternam. — Unam tantum , et unicam ' esse fidelium universalem Ecclesiam, extra quam nemo salvus esse possit. — Verum Christi corpus, et sangvinem in Sacramento ylltaris sub speciebas panis, et vini veraciter contineri, pane transub- stantiato in corpus, et vino in sangvinem Jesu Christi divina potestate. — Sacramentum Baptismi , quod per individuae Trinitatis, Patris, Filii, et Spiritus sancti invocationem super aquam consecratur , tam parvulis, quam adultis , a quocumque ex forma Ecclesiae collatum fuerit, proficere ad salutem. Si quis autem eo suscepto in peccatum labatur, pei' veram poeniten-