Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

Hebraeam scilicet, Grcecam, et Latinam , ipse creavit et alias omnes ad laudem, et gloriam- suam. Jubemus tamen, ut in omnibus Ecclesiis terree vestrae propter majorem honorificentiam Evangelium latiné legatur, et postmodum Slavo­nic a lingva translatum in auribus populi Latina verba non intelligentis annuncietur. Et si tibi, et judicibus tuis placet, Missas Latina lingva magis audire, praecipimus, ut latiné tibi Missa­rum solennia celebrentur. Hujus Svatopluci Sva- tobojo filio anno 8qi. devicto, et pulso Borzivous Dux Bohemorum Moravian! cum sui juris fecisset, et a Methodio edoctus Christianam Religionem fuis­set, atque baptizatus, etiam Bohemorum natio opera ejusdem Methodii amplexa Christianam R eli­gionem est. Cosmas Bohernus. Anno 865. Poloni , Slavorum gens, a qui­bus in Bohemia per Czehum , iq Polonia vero per Lechum regna fundata sunt* nd Christianam Reli­gionem perducti sunt. Micislaus (Miesco, vel etiam Meisce) Polonoruin dux cum septem pellices ha­buisset, et prolem nullam suscepisset, cujus in­genti desiderio tenebatur, svasum ei fuit a qui­busdam Christianis sive e vicina Bohemia , sive aliunde, ut feminam Christianam sibi copularet matrimonio. Duxit itaque uxorem Dobravam, vel ut alii eam vocant, Danbronucham Boieslai I. Bo­hemorum Ducis filiam, data sponsione, se quoque futurum Christianum. Quod non tantum ipse fecit, sed accitis viris ad docendos suos, et instruendos in Religione idoneis suo exemplo pronos etiam habuit alios omnes, adeo ut cum edictum postea dedisset de idolorum simulacris ubique destruen­dis, id summa alacritate, et promtitudine factum sit a Polonis omnibus, atque haec alji comminue­rint , j4 Sec. IX. usque ad Sec. XII. 75

Next

/
Thumbnails
Contents